라틴어 문장 검색

In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum, pax Palamedes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:15)
Si te bene novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per omnia dissimiles;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 3:1)
adhaerebam sellae curuli, etsi non latens per ordinem, certe non sedens per aetatem, mixtusque turmae censualium paenulatorum consulis, proximae proximus eram.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 5:2)
pilleati aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 208:2)
Reversus in urbem Scipio amplissimum nobilissimumque egit triumphum, quem Q. Terentius Culleo senator pilleatus secutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha12)
ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 292:1)
ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae ut, qui Romae mortuum elatumque P, Scipionem - est enim ea quoque fama - tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 697:1)
pilleatum, capite raso, obviam ire legatis solitum libertumque se populi Romani ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 555:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION